- HILARODI
- HILARODIGraece Ι῾λαρῳδοὶ, poetarum genus, Ionicis minus foedi. Inter quos Simus cum fuisset praestantissimus, Simodi sunt postea cognominati. Prodibant in veste candida, virili, aurocoronati, calceisque primum, dein crepidis usi sunt. Similes his Aulodi, Magodi, Lysiodi. Eratque Aulodus Hilarodo per omnia similis et par. Sed Hilarodus puero puellave psallente canebat, Aulodus tibicine modos faciente. Aulodo et Hilarodo praemium corona, tibicini et psaltae nulla etc. Postea, uti Mimi et Satyri, ita et haec introducta quoque inter fabulas, et Hilarodus quidem a Tragoedo, Magodus a Comico. Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 52. Vide quoque Salmas. ad Solin. ubi de variis Mimilogiae speciebus agens Ι῾λαρῳδίαν, cum Ι῾λαρατραγῳδίᾳ, quae et Φλυακογραφία, et Rhintonica fabula, eandem facit, p. 109.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.